Separavit Moyses tres civitates refugii trans Jordanem Bosor in tribu Ruben, Ramoth Galaad in tribu Gad, Golan in Basan in tribu Manasse. Harum hic usus erat: si quis nolens hominem occidisset, confugiebat ad aliquam harum, et ibi a consanguineis occisi tutus erat. Si enim extra fines alicujus harum invenisset eum, qui ultor sanguinis effusi esse debebat, impune percutiebat homicidam. Erat autem in ea fugitivus usque ad reconciliationem cum propinquis, vel usque ad mortem summi pontificis, in quo hujusmodi omnes fugitivi, redibant securi ad propria. Tamen si propinqui occisi volebant illum impetere, quod volens occidisset, et coram civibus urbis ejus hoc probarent, tradebatur eis ad occidendum.